Liber Regum Tertius*

Caput 6: Versus 29

Sculpsit variis coelaturis.BEDA, ibid., cap. 14.Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit.Et palmas.ID., ibid.Palmas facit, cum memoriam aeternae remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcae justitiae cadant, quo mercedem justitiae semper ante oculos habent.Et picturas varias.Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc.,super omnia autem charitatem, quae est vinculum perfectionisCol. 3.. Hae virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitae videantur, quid aliud quam quia ut picturae domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quae sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti aequalitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judaei vel gentes, barbari et Scythae, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in coelis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in coelis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in saeculo cives patriae coelestis, signaculo dilectionis aeterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde:In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicemJoan. 13..
(* Traductions européennes)